GENTILIS

GENTILIS
I.
GENTILIS
Medicus peritus, Thadaei Florentini discip. circa A. C. 1310. scripsit in Avicennam. Leand. Alberti, descr. Ital. p. 90.
II.
GENTILIS
apud Cic. 1. Tusc. Quaest. Pherecydes Syrus primus dixit, animos hominum esse sempiternos; Antiquus sane: Fuit enim meo regnante Gentili: est cuiusdam familiae ac stirpis. Tullium en im Regem indigitat, ad quem genus Ciceronis etiam Scriptores nonnullos retulisse, Plutarch. quoque testatur, etsi non de romano illo sermocinetur. Sic cum de male sano homine dicimus, ad Gentiles deducendum, eiusdem familiae homines intelligimus. Varro de Re Rust. l. 1. c. 2. Duo spectanda in colendo, quorum si alteruturum decollat, et nihilominus vult colere, mente est captus, atque ad agnatos et Gentiles deducendus. Nempe Gentiles sunt cognati, sanguine iuncti, communem prosapiam contestantes, ut inter alia ex Decreto vet. Orientalium apud Sardicam Episcoporum, ex Parte Ariana, cum Fragmentis Historicis Hilarii edito, docet Barthius. Sed et philoxena Gentilis συγγευής est. In vetustissimo tamen Iure Graeco-romano XII. Tabb. separantur Gentiles ab agnatis, uti clarum est ex verbis relatis Cornificio ad Herenn. l. 1. Melius igitur Cic. Topicis, Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est sati. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc: Qui capite non sunt diminuti. Hoc Fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc descriptionem addidisse. Ut sic usus hodiernorum idiotismorum, Hispani, Italici, Gallici, Anglicique, quibus Gentilis, pro nobili homine est, ex ipso veteris Eloquentiae Romanae profundo petitus videatur. Accessit, quod multis Gentilibus instructi homines, ingruentibus Barbaris, maiori aestimatione culti sint et sic in factionem quandam elati, ut res honoris iverit in generis praelationem. Sed et in Comm Antiquis Starii Theb. l. 4. v. 155. Gentiles dicuntur, qui gentis suae nobilitatem sequuntur et ostendunt, Casp. Barth. Animadv. ad h. l. Plura hanc in rem vide apud Budaeum ad Pandectas, Andr. Tiraquellum de Nobilitate c. 2. Andr. Alciatum et Ioh. Brechaeum ad c. 53. de Verbor. signif. Anton. Goveanum Vartar. Lect. l. 2. c. 19. cum primis autem Marcum Velserum Rer. Aug. l. 8. princ. At Gentiles, in Cod. Theodos. de Nuptlis Gentil. alibique. apud Amm. Marcell. l. 14. c. 7. Auson. ac in NOt. Imperii, ubi Schola Gentilium, Schola Gentilium Senior. dicebantur Romanis, qui iisdem alias Barbari appellati, illis militabant, eorum Foederati, vel qui in Leges Romanas ultro vel deditione, transibant. Militabant autem sub Dispositione Magistri Officiorum, de quibus plura in praedicta Not. et apud Amm. Marcell. l. 15. 16. 20. et 25. Vide quoque C. du Fresne Gloss. etc. Hinc Gentilia Sacra, dicebantur apud Romanos, quae, gentis alicuius propria, certis ritibus et cerimoniis colebantur. Cum enim Sacrorum alia publica, alia privata essent, illa publico sumptu pro populo fiebant; item pro montibus, pagis, curiis, sacellis: Ista vero pro singulis hominibus, familiis, Gentibusque peragebantur. Erantque propria haec sacra eorum Deorum, quos Penates, itemque Lares nominabant. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 8. c. 4. l. 2. c. 19. et Anglis vocatur Chappel-service. Fr. Gouldmann. etc. De acie per Gentes et familias disponenda, vide infra ubi de Tactica: idem in eo vide Gentem et samiliam suam, neminem heredem scribendi, ante Solonem Athenis usitato, infra in voce Haeres.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Gentilis — ist der Name folgender Personen: Alberico Gentili (Albericus Gentilis; 1552–1608), italienischer Jurist, Regius Professor für Zivilrecht an der Universität Oxford und Autor im Bereich des Völkerrechts Gentile da Foligno (lat. Gentilis Fulgineus,… …   Deutsch Wikipedia

  • Gentīlis — Gentīlis, 1) Johann Valentin, geb. in Cosenza; ging um die Mitte des 16. Jahrh. nach Genf u. stiftete eine Gemeinde, die ein eignes antitrinitarisches Glaubensbekenntniß aufsetzte u. jeden, der dagegen handelte, für meineidig erklärte; G. deshalb …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gentīlis — Gentīlis, Johann Valentin, Antitrinitarier, kam aus seiner italienischen Heimat als Flüchtling 1556 nach Genf, wo er lehrte, Gott der Vater sei keine Person, sondern das Wesen der Gottheit selbst. Ein Konflikt mit Calvin endete 1558 mit einem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Gentilis — Gentilis, Johann Valentin, ein Neapolitaner aus Cosenza, kam um 1550 nach Genf, wo italien. Flüchtlinge eine calvin. Gemeinde bildeten, weckte durch antitrinitarische Ansichten Calvins gefährlichen Haß, rettete sich zunächst durch Widerruf, floh… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Gentilis, V. (3) — 3V. Gentilis, Vid. (28. Jan.) Die ehrw. Wittwe Gentilis wird von Einigen »heilig«, von andern »selig« genannt, obwohl eine Canonisation oder Beatification nochnicht erfolgt ist. Sie war die Tochter eines Goldschmieds aus Verona, aber in Ravenna… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Gentilis, B. (2) — 2B. Gentilis, M. (5. Sept.) Der sel. Gentilis stammte aus der edeln Familie der Finaguerria zu Matelica32 in der Mark Ancona und begab sich in früher Jugend in den Orden des hl. Franciscus von Assisi. Wie dieser hl. Ordensstifter, schöpfte auch… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Gentilis, S. (1) — 1S. Gentilis, M. (19. April). S. im I. Band S. Angelinus. – Der Name Gentilis stammt vom Lat. Gens und bedeutet: ein Landsmann, dann auch ein Heide etc …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • GENTILIS Joh. — GENTILIS Joh. Valentinus, Calaber, Genevam se recepit, ubi a Calvino Arianismi convictus, cum peiora metueret, errore eiurato, liber dimissus est, hac lege, ut urbe non excederet. Verum inde postquam nihilominus evasisset, sabaudiâ, Galliâ,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • gentilis —   L. of the same clan. Belonging in the same Section of the genus …   Etymological dictionary of grasses

  • Gentilis a Spoleto (4) — 4Gentilis a Spoleto, (6. Febr.), ein Religos des Ordens des hl. Franciscus, welcher nach geduldiger Uebertragung vieler Leiden und Trübsale in Umbrien um das Jahr 1362 gottselig verschied. (Hub. Men.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”